Rozmiar: 15909 bajtów

CLIX.

1336, December 3. Frankensetein.

Derselbe bestimmt die ihm in den Stiftsdörfern zustehenden Rechte und Leistungen.

In dei nomine amen. Quoniam principum decet munificenciam, pericula deo famulantium precavere; hinc nos Bolco dei gratia, dux Selezie et dominus de Furstinberg et de Munstirberg, omnibus hanc litteram intuentibus volumus esse notum, quod nostrum dominium aut ius ducale, quod in villis abbacie de Kamencz dominis et nobilibus nostris contulimus aut obligavimus quali­cunque de causa tantum ad exactiones et ad defectum monete et non ad alia servicia se ex­tendit. Et idem ius ducale aut dominium per dictos nobiles exigi debet, a rusticis villarum pre­dicti monasterii tunc temporis solimodo et non alias, quando exactionem cummunem edixerimus terre nostre. Preterea nostrum servitium dextrariale, quod sculteti abbacie de Kamencz divisim et distinctis temporibus vice monasterii facere consueverunt, quando expedicio communiter gene­ralis per nos edicta fuerit terre nostre, dicti sculteti propriis in personis aut in taxata pecunia secundum communem cursum terre sicut unumquemque servire contingit, secundum numerum septimanarum dictum dextrariale servitium nostris nobilibus aut aliis quibuscunque, quibus illud donavimus, exhibebunt. Salvis omagiis et feodis ac aliis quibuscunque iuribus ad dictum monasterium ab antiquo spestantibus, seu per fratres eiusdem prersecolit: monasterii possessis et habitis hucusque quibus omnibus et singulis per nostram donationem vel etiam obligationem nobilibus vel aliis quibuscunque factam nolumus in aliquo per nos aut alios dicto monasterio derogari. In cuius rei testimonium presentes dari fecimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Testes huius sunt: domini Arnoldus de Rachenow, Peregrinus de Petirzwalde, Peczco de Milcowicz milites; item Nicolaus Longus de Glacz, domini Heinricus Rungo et Petrus curie nostre notarii. Datum Frankinstein tertia Nonas Decembris anno domini millesimo CC°. C sexto.

Or. Perg. An rothseidner Schnur das S., wie bei No. CLVIII.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów